

Liber Regum Tertius*
Caput 7: Versus 38
Quadraginta batos capiebat luter unus,etc.[ID., ibid]Quadraginta magnam perfectionem significat, quia quater deni faciunt quadraginta, decem autem sunt praecepta quibus nostra omnis operatio praefixa est in lege Dei. Quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicae incarnationis, coelestis patriae nobis patefactus est introitus, et quia omnes qui ad mysterium baptismi pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii, fructum debent rectae operationis ostendere, singuli luteres in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant.Eratque.[ID., ibid]. Quod supradictum est:pariterque habebat unum cubitum et dimidium,et utrum ibi amplitudinem an altitudinem significaret, non adjecit: videtur quod fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis voluerit intelligi, quod ex mensura basis in qua positus erat quisque luter, facillime conjicitur, quod ita describitur:In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter superimponi posset.Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et dimidii. Ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos, sed utrum in altitudine, an in amplitudine, an in utroque, dicat qui noverit.[ID., ibid.]Propter quatuor Evangelia in quibus forma baptismi vel cardinales virtutes quibus baptizati debent institui, vel propter quatuor mundi plagas quibus baptisma ministratur.